CARBUNCULI

CARBUNCULI
CARBUNCULI
quintô locô inter gemmas Veteribus habiti, post margaritas videl. adamantes, smaragdos et opalos, topaziis praeponebantur, uti docet Salmas. ad Solin. p. 239. Locae corum, in quibus pretiosi nascuntur, Theophrasto hisce verbis describuntur, Σπάνιον καὶ ἐξ ὀλίγων τόπων. οἷον ἔκ τε Καρχψδόνος, καὶ εν τῶ περὶ Μαςςαλίαν, καὶ ἐξ Αἰγύπτου καὶ εν τῶ Καταδούπων, καὶ Συην´ης πρὸς Ε᾿λεφαντίνῃ πόλει καὶ εν τὴς ψεβὼ καλουμένης χώρας, ubi meminit Carthaginis, Massiliae, Aegypti, Cataduporum, Syenes, et regionis Psebo, in interiori Aethiopia. Aethiopicos tamen Carbunculos non omnium optimos fuisse, liquet ex Plinio, l. 37. c. 7. Satyrus Indos non esse claros dicit, sed plerumque sordidos ac semper fulgoris horridi: Aethiopicos pingues, lucemque non emittentes aut sundentes, sed convolutô igne flagrantes. De optimis veto ita sciscit, Optimos vero amethystizontas, h. e. quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat: proximos illis, quos vocant autitas, innatô fulgore vadiantes. Ubi autitas est ex Graeco αὐτίτους, sie autem vocatur, qui innatô fulgore radiat, non arcessitô, quique ex sese lucem emittit, etc. Ab ignium vero similitudine pyropos quoque carbunculos dictos esse, idem innuit ibid. Princ patum habent Carbunculi, a
similitudine ignium vocati, cum ipsi non sentiant ignes, ob id a quibusdam pyropi appellati, etc. Qua de re vide infra, ubi de Pyropo, etc. Plura vero hanc in rem apud Plinium, d. l. de variis huius gemmae generibus, Alabandico, Carchedonico, Corinthio, Garamamico, Indico, Lithizonte, etc. et Salmas. ad Solin. p. 380. et seqq. ut et supra in voce Anthrax, item ubi de Ardentibus gemmis. Adulterantur vitrô similime, sed cote deprebenduntur (i. e. molâ e cote factâ, ad quam gemmae poliuntur) sicut aliae gemmae factitiae: mollior enim materia et fragilis et centrosâ scrobe deprebenduntur et pondere, quod minus est vitreis: aliquando et pustulis argenti modô relucentibus. Idem Plin. Nec omittendum, quod Carbunculi ingentis, in columna publice repositi, luce, noctem in urbe Aeduorum olim illustratam fuisle, narrat Chassanaeus, de Glor. Mundi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PYROPI — Graece πυρωποὶ, carbunculi appellati occurrunt, apud Plinium, l. 37. c. 7. Principatum habent carbunculi, a similitudine ignium vocati, cum ipsi non sentiant ignes, ob id a quibusdam pyropi appellati. Ubi etiam scribitur in quibusdam exemplaribus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMETHYSTINUS color — ab amethysto gemma, unus ex purpurae olim coloribus, quae prout pressior saturatiorque erat, vel dilutior, vatia etiam invenit nomina. Est in his, verba sunt Plinii, l. 37. c. 9. carbunculi tenuior ignis est amethysti fulgens purpura, est smar… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CARCHEDONIUS Carbunculus — Theophrasto, quod εν Καρχηδόνος, h. e. Carthagine, veniret, dictus est: at Plinius Garamanticos sic appellatos tradit, l. 37. c. 7. propter auctoritatem Carthaginis magnae. Carbunculi certe genus suit. Publius Syrus, Qua Carchedonios optas ignes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHALCEDON — I. CHALCEDON Graece χαλκηδὼν, gemma memoratur Apocalypseos, c. 21. v. 19. ubi inter duodecim fundamenta novae Hierosolymae, tertiô locô ponitur χαλκηδὼν. Chalcedonius veteri Interpreti: Quem dictum esse ab Chalcedone supra Chrysopolim refert, ex… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEMMA — Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab εἷμα, Aeol. ἕμμα, et addito digamma γἐμμα. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ONYCHITES Lapis seu marmor — cum alabastrite idem, onyx quoque dicitur, quod nomen marmori et gemmae commune est. Plin. l. 36. c. 8. Hunc aliqui Lapidem alabastritem vocant, quem vacant ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Unde quoque, quod ad vasa …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OPALUS — Graece Ὀπάλλιος, uti ex Orpheo discimus, quartum olim locum in gemmis obtinebat, post margaritas nempe, adamantes et smaragdos, teste Salmasiô ad Solin. p. 239. Παιδέρως eidem Orpheo, ob eximiam gratiam; quod nempe similis esset τερενόχροι παιδὶ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OXYPAEDEROTINAEV Vestes — apud Flav. Vopiscum in Aureliano, c. 46. Idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haoerent et coeteras vestes, cum antea coloreas habuissent, et, ut multum, oxypaederotinas: dictae sunt a paederote gemma, quam aliô nomine opalium dixêre.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAEDEROS — herba, quae alias caerefolium sive acanthus, unde paederotinas vestes Veterib. usitatas nomen traxisse nonnulli volunt. Sed herbae illae vim non habent tingendi, nec ullum follô vel flore colorem praeferunt, cuius nomne aut similitudo in vestes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROBIGUS — Deus apud Romanos, qui robiginem a segete averruncare credebatur, teste Varrone de L. L. l. 5. memoratur A. Gellio, l. 5. c. 12. his verbis: In istis autem Diis, quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoveantur, Averruncus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”